HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LVII: De puteo juramenti

#Gen. XXI#Act. VII

Eo tempore videns Abimelech Abraham multiplicatum, timuit eum, et venit ad eum cum Phicol principe exercitus sui, et ait: Jura mihi per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, sed semper facias mihi juxta misericordiam, quam feci tibi. Et eduxit eos Abraham ad puteum, quem ostenderat Deus Agar, quem foderat Abraham ante Agar ejectam. Sed servi Abimelech abstulerant illum Abrahae, et fecerant illum in solitudine pro gregibus adaquandis, quae longe a mansione ejus in solitudine pascebantur. Et restituit ei Abimelech puteum, sed in testimonium quod ipse foderat puteum, et ablatum restituit ei Abimelech, dedit regi septem agnas, et vocavit puteum Bersabee, id est puteum septimum. Sabee enim Hebraice septem sonat, et ibidem perc usserunt ambo foedus. Unde et Bersabee dictum putant, id est puteum juramenti. Sabee quoque Hebraice juramentum dicitur. Josephus tamen interpretatur Bersabee, faedus putei. A puteo vero circumstans regio etiam dicta est Bersabee. Plantavitque Abraham circa puteum nemus, et fuit ibi colonus multis diebus, non habitator. Dicit enim Stephanus in Actibus apostolorum, quia non accepit ibi haereditatem; nec spatium pedis.